Неизвестен

Гептамерон

moramini? quid factis? praeparate vos & obedite praeceptori vesto, in nomine Domini Bathat, vel Vachat super Abrac ruens, super veniens, Abeor super Aberer.

Ecce conclusionem vestram, nolite fieri inobedientes.

Bene veneritis Spiritus, vel reges nobilissimi, quia vos vocavi per illum cui omne genu flectitur, coelestium, terrestrium & infernorum: cujus in manu omnia regna regum sunt, nec est qui suae contrarius esse possit Majestati. Quatenus constringo vos, ut hic ante circulum visibes, affabiles permanetis, tamdiu tamque constantes, nec sint licentia mea recedatis, donec meam sine fallacia aliqua & veredice perficiatis voluntatem, per potentiae illius virtutem, qui mare posuit terminum suum, quem praeterire non potest, & lege illius potentiae, non periransit fines suos, Dei scilicet altissimi, regis, domini, qui cuncta creavit, Amen.

+ In nomine Patris, + Filii, & + Spiritus sancti, ite in pace ad loca vestra: & pax sit inter nos & vos, parati sitis venire vocati.

Conjuro & confirmo super vos Angeli fortes Dei, & sancti, in nomine Adonay, Eye, Eye, Eye, qui est ille, qui fuit, est & erit, Eye, Abraye: & in nomine Saday, Cados, Cados, Cados, alie sendentis super Cherubin, & per nomen magnum ipsius Dei fortis & potentis, exaltatique super omnes coelos, Eye, Saraye, plasmatoris seculorum, qui creavit mundum, coelum, terram, mare, & omnia quae in eis sunt in primo die, & sigillavit ea sancto nomine suo Phaa: & per nomina sanctorum Angelorum, qui dominantur in quarto exercitu, & serviunt coram potentissimo Salamia, Angelo magno & honorato: & per nomen stellae, quae est Sol, & per signum, & per immensum nomen Dei vivi, & per nomina omnia praedicta, conjuro te Michael angele magne, qui es prepositus Diei Dominicae: & per nomen Adona, Dei Israel, qui creavit mundum & quicquid in eo est, quod pro melabores, & ad moleas omnem meam petitionem, juxta meum velle & votum meum, in negotio & causa mea.

Conjuro & confirmo super vos Angeli fortes & boni, in nomine Adonay, Adonay, Adonay, Eie, Eie, Eie, Cados, Cados, Cados, Achim, Achim, Ja, Ja, Fortis, Ja, qui apparuis monte Sinai, cum glorificatione regis Adonay, Saday, Zebaoth, Anathay, Ya, Ya, Ya, Marinata, Abim, Jeia, qui maria creavit stagna & omnes aquas in secundo die, quasdam super coelos, & quosdam in terra. Sigillavit mare in alio nomine suo, & terminum, quam sibi posuit, non praeter b t: & per nomina Angelorum, qui dominantur in primo exercitu, qui serviunt Orphaniel Angelo magno, precioso & honorato: & per nomen Stellae, quae est Luna: & per nomina praedicta, super te conjuro, scilicet Gabriel, qui es praepositus diei. Lunae secundo quod pro me labores & adimpleas, &c.

Conjuro & confirmo super vos, Angeli fortes & sancti, per nomen Ya, Ya, Ya, He, He, He, Va, Hy, Hy, Ha, Ha, Ha, Va, Va, Va, An, An, An, Aie, Aie, Aie, El, Ay, Elibra, Eloim, Eloim: & per nomina ipsius alti Dei, qui secit aquam aridam apparere, & vocavit terram, & produxit arbores, & herbas de ea, & sigillavit super eam cum precioso, honorato, metuendo & sancto nomine suo: & per nomen angelorum dominantium in quinto exercitu, qui serviunt Acimoy Angelo magno, forti, potenti, & honorato: & per nomen Stellae, quae est Mars: & per nomina praedicta conjuro super te Samael, Angele magne, qui praepositus es diei Martis: & per nomina Adonay, Dei vivi & veri, quod pro me labores, & adimpleas, &c.

Conjuro & confirmo vos angeli fortes, sancti & potentes, in nomine fortis, metuendissimi & benedicti Ja, Adonay, Eloim, Saday, Saday, Saday, Eie, Eie, Eie, Asamie, Asaraie: & in nomine Adonay Dei Israel, qui creavit luminaria magna, ad distinguendum diem a nocte: & per nomen omnium Angelorum deservientium in exercitu secundo coram Tetra Angelo majori, atque forti & potenti: & per nomen Stelle, que est Mercurius: & per nomen Sigilli, que sigillatur a Deo fortissimo & honoratio: per omnia predicta super te Raphael Angele magne, conjuro, qui es prepositus die: quarte: & per nomen sanctum quod erat scriptum in fronte Aaron sacerdotis altissimi creatoris: & per nomina Angelorum qui in gratiam Salvatoris confirmati sunt: & per nomen sedis Animalium, habentium senas alas, quod pro me labo, et, &c.

O Deus magne & excelse, & honorate, per infinita secula.

O Deus sapiens, & clare, & juste, ac divina clementia: ego rogo te piissime Pater, quod meam petitionem,

quod meum opus, & meum laborem hodie debeam complere, & perfecte intelligere. Tu